- KIKI
- KIKIsive Ricinus, officinis Palma Christi, frutex est aestivus, frigoris impatiens, succrescit quotannis ex grano cinereo rufescente, quod caninum insectum rotunditate et crassitie refert, etiam colore, mense Aprili. Hinc germinant bina rotundae formae coloris rusi foliola; in medio consurgit caulis albus et fragilis, cuius folia superius adverso reliquorum fruricum usu, maxima sunt et latissima, instat pedis anserini, septenis plerumque, etiam nevenis partibus, quas folia diceres, nisi cohaererent, exuno pediculo propendentibus, adeo ut exterior una sit maxima, proximiores vero minores, et quae caulem spectant, minumae. Eriguntur ea sponte ad excipiendam pluviam, vel solem imitantia, omnia serrata dentibus. Caulis albicat et fuscatur, non raro duodenûm et quindenûm pedum: emittit alios caules, qui in cacumen sterile desinunt, dum flos et luteus et ruber ex gemma prodit, cauli affixa; quorum ille decidit, iste generat grana aculeata triangularia, quae ubi maturuêre, dissilit folliculus et illa decidunt; caulis vero quantuscumque dispetit cum universa substantia. Ex hisce granis Sacerdotes Aegyptii oleum quondam exprimebant, cum alio uti ipsis nefas esser: Inde nostris hortis frutex illatus est. Auctor Anon. Sinae et Europaec. 32 An idem cum Kikaion Ionae? Ita certe Eruditis videtur, et apprime quqdrat fruticis descriptio. Vide Sam. Bochart. Hieroz, Parte post. l. IV. c. 27. ut et infra in voce Ricinus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.